- MUNDAE Annonae
- MUNDAE Annonaeapud Lamprid. in Alexandro Severo c. 42. Medicus sub eo unus Palatinus salarium accepit: coeteri omnes, qui usque ad sex fuerunt, annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mundas singulas consequerentur, alias aliter: sunt mundi panes, oppositi sordidis et furfuraceis, quibus utebantur elegantiores. Itaque cum Archiatris istis annonae exhiberentur binae aut ternae, singulae tamen erant ex illis mundae, h. e. aptae lautioribus mensis; coeterae in usum familiae. In epistola Valeriani Aug. de praemiis Aureliani, quam refert Vopiscus, mundi panes opponuntur panibus castrensibus et parcius illi, quam hi exhibentur. Sic autem iterum dicti sunt, panes de prima nota seu siliginei, cuiusmodi panes postea Aurelianus idem, Imperator factus, Populo distribui iussit, locô frumenti, quod illi prius erogabatur. Quorum in locum cum temporis successu panes secundi ac sordidi irrepsissent, uti docet lex 5. Cod. Theodos. de pane gradili, mutavit id Valentinianus, vel potius in antiquum statum redegit, et ut populo mundi iterum e fisco panes distribuerentur instituit. Casaubon. ad Lamprid. et Salmas. ad Vopisc. c. 48. Vide quoque hîc passim, inprimis in voce Annonae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.